monumenta.ch > Augustinus > sectio 15

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 47, 15
Quid enarretis? Quoniam hic est Deus, Deus noster. Terra videbatur, terrae conditor non videbatur: caro tenebatur, sed Deus in carne non agnoscebatur. Tenebatur caro ab eis ex quibus fuerat sumpta ipsa caro, ex semine Abrahae enim virgo Maria: ad carnem remanserunt, divinitatem non intellexerunt. O Apostoli, o civitas magna! in turribus tu praedica, et dic, Hic est Deus, Deus noster. Sic, sic quomodo contemptus est, quomodo lapis ante pedes iacuit offendentium, ut humiliaret corda confitentium; sic hic est Deus noster. Certe visus est, sicut dictum est: Post haec in terris visus est, et cum hominibus conversatus est . Hic est Deus noster. Et homo est, et quis est qui cognoscet eum? Quoniam hic est Deus noster. Sed forte ad tempus, quomodo dii falsi. Quia enim vocari possunt dii, esse autem non possunt, ad tempus vel vocantur. Nam quid eis dicit propheta, vel quid monet ut eis dicatur? Haec eis dicetis: Quid? Dii qui coelum et terram non fecerunt, pereant de terra; et de his quae sub coelo sunt . Non est iste talis Deus, quoniam Deus noster super omnes deos. Super quos omnes deos? Quoniam omnes dii gentium daemonia, Dominus autem coelos fecit . Ipse est ergo Deus noster, hic est Deus noster: Quousque? In aeternum et in saeculum saeculi; ipse reget nos in saecula. Si Deus noster est, et rex noster est; protegit nos, quia Deus est, ne moriamur; regit nos, quia rex est, ne cadamus. Regendo autem nos non frangit nos; nam quos non regit, frangit. Reges eos, inquit, in virga ferrea, et tanquam vas figuli conteres eos . Sed sunt quos non regit: ipsis non parcit, tanquam vas figuli conterens eos. Ab illo ergo optemus regi et liberari: quia hic est Deus noster in aeternum, et in saeculum saeculi; et ipse reget nos in saecula.